Requiem

Imprimir canciónEnviar corrección de la canciónEnviar canción nuevafacebooktwitterwhatsapp

1. Requiem
Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis,
te decet
hymnus, Deus in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem;
exaudi
orationem meam, ad te omnis caro veniet.
Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison.
2. Dies irae
Dies irae, dies illa solvet saeclum in favilla, teste David cum
Sybilla.
Quantus tremor est futurus, quando judex est venturus, cuncta
stricte
discussurus.
3. Tuba mirum
Tuba mirum spargens sonum per sepulchra regionum, coget omnes
ante thronum.
Mors stupebit et natura, cum resurget creatura, judicanti
responsura.
Liber scriptus proferetur, in quo totum continetur, unde mundus
judicetur.
Judex ergo cum sedebit, quidquid latet apparebit, nil inultum
remanebit.
Quid sum miser tunc dicturus? quem patronum rogaturus, cum vix
justus
sit securus?
4. Rex tremendae
Rex tremandae maiestatis, qui salvandos salvas gratis, salva me,
fons
pietatis.
5. Recordare
Recordare Jesu pie, quod sum causa tuae viae, ne me perdas illa
die.
Quaerens me sedisti lassus, redemisti crucem passus; tantus
labor non
sit cassus.
Juste judex ultionis, donum fac remissionis ante diem rationis.
Ingemisco tanquam reus, culpa rubet vultus meus; supplicanti
parce Deus.
Qui Mariam absolvisti, et latronem exaudisti, mihi quoque spem
dedisti.
Preces meae non sum dignae, sed tu, bonus, fac benigne, ne
perenni
cremer igne.
Inter oves locum praesta, et ab hoedis me sequestra, statuens in
parte
dextra.
6. Confutatis
Confutatis maledictis, flammis acribus addictis, voca me cum
benedictis.
Oro supplex et acclinis, cor contritum quasi cinis, gere curam
mei finis.
7. Lacrymosa
Lacrymosa dies illa, qua resurget ex favilla judicandus homo
reus.
Huic ergo parce Deus, pie Jesu Domine, dona eis requiem! Amen!
8. Domine Jesu
Domine Jesu Christe! Rex gloriae! Libera animas omnium fidelium
defunctorum
de poenis inferni et de profundo lacu!
Libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas Tartarus, ne cadant
in obscurum:
sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam,
quam olim
Abrahae promisisti, et semini ejus.
9. Hostias
Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus.
Tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus:
fac eas,
Domine, de morte transire ad vitam, quam olim Abrahae
promisisti, et
semini ejus.
10. Sanctus
Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth! pleni sunt coeli
et terra
gloria tua.
Osanna in excelsis.
11. Benedictis
Benedictis, qui venit in nomine Domini.
Osanna in excelsis.
12. Agnus Dei
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem
sempiternam.
Lux aeterna luceat eis, Domine, cum sanctis in aeternum, quia
pius es.
Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.


Autor(es): Mozart

Canciones más vistas de

Anónimo en Enero