Barbara Dickson

Personent Hodie

Imprimir canciónEnviar corrección de la canciónEnviar canción nuevafacebooktwitterwhatsapp


Personent hodie
Voces puerulae
Laudantes iucunde
Qui nobis est natus
Summo Deo datus
Et de virgineo ventre procreatus

In mundo nascitur
Pannis involvitur
Praesepi ponitur
Stabulo brutorum
Rector supernorum
Perdidit spolia princeps infernorum

Magi tres venerunt
Parvulum inquirunt
Bethlehem adeunt
Stellulam sequendo
Ipsum adorando
Aurum, thus, et myrrham ei offerendo

Omnes clericuli
Pariter pueri
Cantent ut angeli
Advenisti mundo
Laudes tibi fundo
Ideo gloria in excelsis Deo

Canciones más vistas de

Barbara Dickson en Octubre