
Sacræ symphoniæ: No. 124, De profundis clamavi ad te Domine a 10, "Psalmum de Peccatis"
De profundis clamavi ad te Domine
Domine exaudi vocem
meam fiant aures tuae
intendentes in vocem deprecationis meae
si iniquitates observabis Domine
Domine quis sustinebit
quia apud te propitiatio est
propter legem tuam
sustinui te Domine
sustinuit anima mea in verbum eius
Speravit anima mea in Domino a custodia matutina
usque ad noctem speret Israel in Domino
quia apud Dominum misericordia et copiosa
apud eum redemptio et ipse redimet Israhel
ex omnibus iniquitatibus eius.
Autor(es): Lambert de Sayve