Andrea Bocelli

Adeste fideles

Print songSend correction to the songSend new songfacebooktwitterwhatsapp


Adeste, fideles, laeti triumphantes;
Venite, venite in Bethlehem.
Natum videte Regem angelorum.

Venite adoremus, venite adoremus,
Venite adoremus, Dominum.
Deum de Deo, lumen de lumine,
Parturit virgo mater,
Deum verum, genitum, non factum.

Cantet nunc hymnos chorus angelorum,
Cantet nunc aula caelestium:
Gloria, gloria in excelsis Deo;

En grege relicto, humiles ad cunas
Vocati pastores approperant:
Et nos ovanti gradu festinemus.

Ergo qui natus die hodierna,
Iesu, tibi sit gloria:
Patris aeterni verbum caro factum

The most viewed

Andrea Bocelli songs in May